- PARTES
- I.PARTESdictae Veteribus, quidquid e convivio decerpebatur et ministris aut mittebatur aut reservabatur, de quo ritu diximus suô locô. Lamprid. in Alex. Severo c. 37. Semper de manu sua Ministris convivii et panum partes aut olerum aut carnis aut leguminum dabat. Vide Ekkehardum Iun.de Casibus S. Galli c. 2. p. 51. Hinc vox in Ecclesiam translata, ubi inter Eucharistiae appellationes reperitur. Apud Bedam in c. 10. prioris ad Corinth. et apud Gratianum de Consecr. distinct. 11. can. 58. exstant haec Augustini verba: Nec quando manducumus, partes de illo facimus: Et quidem in sacramento sic sit et nôrunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi: unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia Partes vocantur. Ubi gratiam esse symbola Eucharistiae, ab Eruditis ostensum. Quare hoc significavit istô locô Augustinus, unam ex appellationibus Eucharistiae esse Partes, quod Ecclesiarum Africanarum idioma videtur. Cyprianus de Lapsis, Et alius, qui et ipse maculatus sacrificiô a Sacerdote celebratô, partem cum coeteris ausus est latenter accipere, sanctum Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis manibus invenit. Ubi obiter observandum, Eucharistiam olim fideles de manu Ministri manu suâ accepisse, quod etiam ex 21. Statuarum Chrysostomi colligitur, ubi δέχεςθαι τῇ κειρι ter habet. Sic apud Euseb. l. 7. c. 9. legitur, χεῖρας εἰς ὑποδοχὴν τῆς ἁγίας τροφῆς προτεῖναι. Nempe utramque manum porrigebant et cavô dextrae suppositâ sinistrâ, panem suscipiebant, ut est apud Cyrillum in 5. Mystagog. Vide rursum Cyprianum de Opere et Eleemos. de Bono Patient. et Ep. 56. Cornelium Episcop. Roman. ad Fabium Antiochen. Ep. Ambrosium Ep. ad Theodos. Hieronym. Ep. ad Theophil. Alios. Postea vero superstitio consuetudinem invexit conficiendi ex auro, vel alia materia pretiosa, quaedam δοχεῖα, vascula, quibus pro manu utebantur, sed damnatur et tollitur ea consuetudo gravissimo Can. 101. Concilii VI. Oecumenici sive in Trullo: contra quem tandem obtinuit, ut Sacramentum fidelibus non in manus traderetur, sed in os insereretur, ut observat Balsamon ad Can. cit. Concilii Trullani, idque cautum Canone 2. Concil. Rotomag. ut habet Car. du Fresne. Quod autem toti S. Eucharistiae nomen Partium tributum, hinc est quod olim in Ecclesia, panis Eucharisticus dividendus fidelibus, in partes minutas frangeretur, quas a re κλάσματα, item μερίδας, particulas potius, quam μέρη appellaverunt: quia ut aiunt Patres Concilii Niceni can. 5. Οὐ πολὺ λαμβάνομεν, ἀλλ᾿ ὀλίγον ἕνα γνῶμενὅτι ὀυκ εἴς πλησμονὴν, ἀλλ᾿ εἰς ἁγιασμὸν, Non multum panis aut vini accipimus, sed parum; ut intelligamus, non ad satietatem illa capi, sed ad sanctificationem. Latini modo partem vocant, modo portionem;Augustinus buccellam, sed de Iuda, quem sacrae cenae fuisse participem ipse credidit, alii negrârunt; Dixerunt et micam. Paschasius de Corpore et Sang. Domini, c. 17. Hoc mysterium dum communicas, dilata sinum mentis tuae, emunda conscientiam et percipe, non quantum mica exhibet, sed quantum fides capit. In historia insigni, quam narrat Euagrius l. 4. c. 36. dicuntur ἁγίαι μερίδες: Similiter in Euchologio, καὶ τίθησι τὴν μερίδα εν ἁγίῳ τοτηρίῳ. Vide Casaubon. Exercit. XVI. §. 50.Unde est, quod de Eucharistia loquens Ignatius Ep. ad Philadelphenses, verbum ςθρύπτεςθαι usurpat, Εἷσ ἄρτος τοῖς πᾶσιν ἐθρύφθη, Unus panis omnibus est comminutus: Nam θρύπτεςθαι proprie de iis usurpatur, quae in partes minutas franguntur. Hinc et Augustin. eam in rem verbô comminuendi usus est, Ep. 59. ad Paulin. Cum illud, quod est in Domini mensa, benedicitur, et sanctificatur et ad distribuendum comminuitur. Vide supra, ubi de Panis fractione. Ex his itaque Partibus, quaedam communicantibus distribuebantur, quaedam ad alias paroecias aut ad peregrinos, ἐπιδημοῦντας, declarandae dilectioni et in fide consensionis ergo, mittebantur, quod πέμπειν ἐυχαριςτίαν dixit Eusebius Histor. l. 5. c. 26. quamque consuetudinem postea prohibitam esse legimus. Vide Concil. Laodiceni Canon. Reliquae, si quae supererant, pueris absumendae dabantur, teste Euagriô l. c. quem morem suâ etiam aetate observatum testatur Nicephorus Callistus l. 17. c. 25. Ut de Partibus panis benedicti quidem, sed non in usum Eucharistiae, qui et mittebatur ad absentes, et Catechumenis, ius sumendae Eucharistiae non habentibus, nil dicam in praesens, utpote de quo ritu iam supra egimus, in voce Eulogia etc. Plura apud praefatum Casaubon. loc. cit. §. 35.II.PARTESpro Administratione Reip.Ita enim nonnulli accipiunt verba Iul. Capitolini in Pertinace, c. 2. Inde ad ducenûm H. S. stipendium translatus in Daciam suspectusque Marco, quorundam relatu a partibus remotus est: quod illi explicant, a Reip. administratione depulsus est. Sed cum loquutionis huius non exstet exemplum, vitium hic haerere non frustra suspicatus Salmasius est. Palatinus vocem relatu non agnoscit: hinc recte legendi occasio, suspectusque Marco, quorundam partibus remotus est. Vel etiam, quorundam a partibus, h. e. per partes quorundam, vel quorundam factione. Partes enim semper pro factione, cuius innumera possent afferri exempla. Quod igitur hic Partes vocat, paulo inferius factionem nominat, Postea iterum re bene gestâ prodita est factio. Vide Salmas. ad loc. Hinc Dux Partium, victoria Partium etc. In Scena inprimis Partium nobilis notio est. Eleganter Liv. l. 3. c. 10. fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos. Erant autem personarum aliae Partes primae, aliae secundae, tam in Comoediis, quam in Mimis, sed hâc differentiâ: in comoediis primae attributae sunt illis personis, quae plurima dicerent agerentque et saepius in scenam reverterentur, secundae tertiaeque quae minus et deinceps. In Mimis una videtur potissima fuisse persona, cui coetera subserviebant, eiusque actionem imitabantur, ut ille veram. De Comoediarum Partibus Donatus in Praefation. De Tragoedia et Comoedia: Sed primo una substituta est Cantoribus persona, quae respondens alternis choro locupletavit variavitque rem Musicam: tum altera, tum tertia, et ad postremumcrescente numerô etc. qui primarum partium, qui secundarum et tertiarum, qui quartarum atque quintarum actores essent. In Andriam, in hac primae Partes sunt senis Simonis, secundae Davi, tertiae Chremetis et deinceps reliquorum. In Eunuchum, Atque in hac Comoedia qui personam Parmenonis actor sustinet, primas habet partes, secundae sunt Chaereae, tertiae ad Phaedriam spectant. In Adelphos, In hac primae Partes sunt, ut quidam putant Demeae, ut quidam Syri. Quod si est, ut primas Syrus habeat, secundae Demeae erunt, tertiae Mitionis, et sic deinceps. Quamquam etium sunt, qui putant, primas Mitioni dandas, secundas Syro, tertias Demeae. In Hecyram; Atque in hac primae Partes sunt Lachetis, secundae Pamphili, tertiae Phidippi, quartae Parmenonis et sic deinceps. In Phormionem, Primas in ea Partes, ut ipse Poeta professus est, tenet Phormio, secundas Geta, tertias Demipho: subinde coeteri, prout cuiusque actus ostendit. Hinc Cicero Divinat. in Caecil. Ut in actoribus Graecis videmus saepe illum, qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat. sic facit Allienus, tibi serviet, tibi lenocinabitur. Ubi notat Asconius, personam primarum partium esse, quae saepius actu regreditur; secundarum et tertiarum, quae minus minusque procedunt. Pro Flacco, Quis unquam Graecis Comoediam scripsit; in qua servus primarum partium non Lydus esset. De Mimis dictum supra. Quas autem quisque Partes solitus erat agere, inde appellabatur: Ille primarum, πρωταγωνιςτὴς, ille secundarum, δευτεραγωνιςτὴς, ille tertiarum τριταγωνιςτὴς. Val. Max. l. 9. c. 14. ex 4. Generosissimus Consulatus, collegium Lentuli et Metelli fuit: qui ambo in scena propter similitudinem histrionum propemodum spectati sunt: sed alter ex quodam secundarum cognomen Spintheris traxit, alter nisi Nepotis a moribusaccepisset, Pamphili tertiarum, cui simillimus esse ferebatur, habuisset. Plin. l. 7. c. 12. Eiusdem familiae Scipioni post Cnaeo cognomen Salucio mimus dedit, sicut Spinther secundarum tertiarumque Pamphilus collegio Lentuli et Metelli Coss. in quo perquam informe fortuitum hoc quoque fuit, duorum simul consulum in scena imagines cerni. Ex quo emendandum apud Ciceronem in Bruto c. 69. Quod idem faciebat Q. Arrius fuit M. Crassi qui secundarius, l. qui fuit M. Crassi quasi secundarum, uti Dionys. Lambinus ex tribus MSS. protulit. Ita enim loquebantur prisci, ille primarum, Spinther secundarum, Pamphilus tertiarum, pro, ille primarum partium actor, Spinther secundarum partium histrio, Pamphilus tertiarum partium etc. Sic meus secundarum, Gall. mon. second, vel proprie, si actor ipse optionis sui mentionem fecisset; vel, ubi translatum erat aliorsum, qui sive imitatorem suum, sive ab se subornatum, sive parasitum et asseclam vel adiutorem, significarent. Ita M. Favonius M. Catonis secundarum ad modum Latine dicitur: nequealiter Cicero: Q. Arrius M. Crassi secundarum. Quam compositionem qui non caperent, secundarius subiecêre, ut apud Plinium loc. cit. secundanus retiariusque, quod et Hermolaum impedivit: ut apud Val. Max. loc. cit. retiarii et tertiarii, quod etiam Turnebus retinet, l. 1. Advers. c. 10. fecêre. Atque hinc colligere est, secundas agere, ferre, facere, pro adsentari, obsecundare, non tam a Comicis primis et secundis, ut voluit Lipsius, neque ex eo, quod in Mimis fere secundarum partium esset Parasitus, ut Scaliger, esse translatum, quam inde, quod Mimorum actorem, qui secundarum essent, imitarentur, eademque dicerent atque agerent, quae illi praxivisset, etc. Ferre partes, dixit Plautus Mercat. act. 2. sc. 2. v. 5. Atque illius haec nunc simia partes ferat. Et Terentius Adelph. Actu 2. sc. 4. v. 26. Non posteriores feram. Idem Plautus, facere Partes, habet Asinar. Act. 2. Sc. 4. v. 89. ut recte restituit Lipsius, expressitque Sidonius l. 1. Ep. 2. Secundas fastidit vel timere vel facere, ut alia omittam. Ab illis autem iustae Fabulae partibus, quia primae ut negotiô, ita honore, praecellebant, secundae et deinceps minore pretiô censebantur, profectum, ut priores partes agere dicerent, pro plus pollere, efficere; et secundas sortiri, pro proximô aut inferiore locô esse. Varro de R. R. l. 1. c. 4. Priores partes agit, quod utiile est, quam quod delectat. Terentius, Eun. Actu. 1. sc. 2. v. 71. Sine illum priores partes hosce aliquot dies apud me habere. Seneca de Benefic. l. 2. c. 29. Quanto satius est ad contemplationem tot tantorumque beneficiorum reverti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo, domicilio voluerunt secundas sortiri. Lucan. invectus in Septimium, Pompeii interfectorem, l. 8. v. 676.Degener atque operae, miles Romane, secundaePompeii dirô sacrum caput ense recidit,Ut non ipse ferasRomanum, ut pote de Populo terrarum primo, in omnibus decebat primarum partium esse et illi inservire alios. At hic leporem aliis excitavit, non suae irae aut studiô, sed alienae libidini scelus praebuit: Imo nec ovans ipse cum opimo spolio incessit; satellitem Pharium ovantem sequutus est. Ioh. Frid. Gronovius Observ. in Eccl. c. 25. Nec omittendus usus huius vocis, in Iure, ubi Partibus locare opponitur τῷ Numero locare: atque istud est eam legem fundorum locationi dare, ut conductores annuam pensionem nummorum possessori praestent: illud vero, ita locare, ut proventûs percipias partes, veluti septimas, octavas, nonas, decumas prout convenerit: Partes enim non sunt agrorum, sed frugum: unde quum apud Ciceronem 3. Verrin. legimus, ut quae dimidiae essent decumae vocarentur, semper intelliguntur partes proventus. Quod indicat ipse, cum ait, His legibus, his conditionibus, erit quisquam tam stultus qui decumas vaenisse arbitretur? qui aratori novem partes reliquas factas esse existimet. Cum Crotonienses, in bello apud Sagram, vovissent Apollini decimas praedae, Locrenses nonas vovisse, ait Iustinus l. 20. c. 2. Sic tertias praedae, Plin. l. 24. c. 5. Hoc uniqum remedium est contra reliqua, ut ipse possessor quotannis suas Partes aut per se, aut exactores redigat neque ei quisquam, nisi ipse sibi in mora esse possit: at ubi nummô locatum est, ut maxime diligens et fidus sitmanceps, potest iniuria anni et perfidia terrarum, aut huiusmodi casus sic illum affligere, ut remissiones petere et rehqua facere, necessum habeat: Sic explicat insignem locum Plinii Iunior. l. 9. Ep. 37. de quo iam supra diximus, ubi de Nummo. Apud eundem sequitur: Et alioqui nullum iustius genus est reditus, quam quod terra, caelum, annus refert. Ubi denotat, possessores sanctius et iustius ipsius terrae reditu in parte frui, quam locatô fruendô aliis totô agrô pecuniam pacisci. Et hi Partiarii Coloni dicti sunt, qui sic conducebant. Caius l. 25. §. 6. D. de locat. Apparet autem de eo nos colono dicere qui ad pecuntam numeratam conduxit: alioqui Partiarius colonus, quasi societatis iure, et damnum et lucrum cum Domino fundi partitur. Ubi habemus utrumque conductionis genus, sicut apud Plinium l. c. utrumque genus locandi. Meminit Partiarii quoque Cato de R. R. c. 16. Calcem Partiario coquendam qui dant, ita dant. Sic pascenda pecora Partiaria, i. e., ut fetus eorum portionibus, quibus placuit, inter dominum et pallorem dividantur, inquit Imperator Antoninus, l. 8. Cod. de Pactis, vide iterum Gronov. Observation. l. 4. c. 16. sub. fin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.